Illustrissimus vir, dominus Eugenius Andreanský dico, ex Universitate studiorum Cassoviensi, hodie, i.e. die IX mensis Aprilis anno Domini MMXIX, nostram sedem petivit,
ut una cum Praeside-Decano, domino Mirano Sajovic, de rebus academicis dissereret. Eugenius magister philosophiae est et in Facultate Artium Cassoviensi, quae audientibus fere XC disciplinas praebet, etiam pro decano operam dat. Muneribus traditis colloquium iucundum et haud breve erat, in quo et hospes et hospistans multos nuntios de rebus agendis apud universitates studiorum afferebant. Cooperationes inter doctos viros, editiones liberalia studia spectantes, viae ac rationes docendi inquirendique, audientium provectus erant argumenta magni momenti, quae speramus fore, ut semper in melius ducantur in nostris facultatibus.
 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5