Cum discipuli, rite meritoque curriculo studiorum emenso, licentiam impetrant, cum condiscipuli tum etiam magistri vehementissime gaudent. 

Quod evenit XI ante Kal. Iul. quandoquidem Iulia Karimi, puella Romana, et Norbertus Masuma, sacerdos Tanzaniensis, dissertationes traditas illustraverunt et defenderunt coram iudicibus et multis auditoribus. Nec decet te ignorare quae uterque exploraverit argumenta. Iulia, collectis codicibus, recognovit orationem luculentissimam habitam saec. XIII a Gregorio II Cyprio in laudem Sancti Pseudo-Dionisii Atheniensis. Norbert autem, rerum Ecclesiae in Tanzania historia enarrata, exposuit quomodo Evangelium esset propagandum domi, methodo aptissima iuxta Patrum rationes. 

giulia 01   giulia 02

nobert 01   nobert 02

 

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5