Antequam Domini nostri Iesu Christi Nativitatis sollemnia agamus, sunt quidam discipuli qui exercitationem seu ad baccalaureatum seu ad Licentiam defendunt.

Inter illos adnumeratur Nunes Ndumba, sacerdos ex Angola qui nomen Salesianae Societati dedit. Die enim V huius mensis, coram magistris Mirano Sajovic et Roberto Fusco, praesidente Roberto Spatharo, exercitationem maiorem suam de Martino Bracarensi exposuit eiusque opere De ira, quod Episcopus conscripsit suffultus argumentis sententiisque Lucii Annaei Senecae. Laetanter, ut decet hoc tempore, Nunes, vir semper laetus hilari vultu, Licentiatus est renuntiatus.

nunes 01

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5