PROFILO STORICO

 

Nella Costituzione Apostolica “Veterum Sapientia” (22.2.1962), dedicata ad illustrare il valore imperituro della lingua latina nella Chiesa Cattolica, San Giovanni XXIII auspicava la nascita di un Istituto superiore di studi latini. Questa intenzione fu realizzata dal suo successore, il Beato Paolo VI che, con il Motu proprio “Studia Latinitatis” (22.2.1964), fondò il Pontificium Institutum Altioris Latinitatis e lo affidò ai Salesiani, da sempre considerati cultori dell’humanitas christiana e della didattica delle lingue classiche. L’Istituto, pur conservando un legame speciale con la Congregazione per l’Educazione Cattolica, il cui Prefetto nomina il Preside, è pienamente inserita all’interno della Pontificia Università Salesiana come “Facoltà di Lettere Cristiane e Classiche” (4.6.1971).

Nel novero delle Università Pontificie, è l'unica facoltà che si occupa specificamente del patrimonio culturale, dottrinale, letterario e linguistico della classicità e della civiltà cristiana greca e latina, completata dalla tradizione latina medievale, umanistica e contemporanea. Essa, dunque, approfondisce il senso dell’affermazione di Giovanni XXIII, secondo la quale la “veterum sapientia” è “praenuntia aurora” della luce meridiana della Rivelazione cristiana. La ragione umana, che diede origine ai grandi capolavori del pensiero e dell’arte classica, e la fede cristiana, soprattutto nell’elaborazione che ricevette nei primi secoli, appaiono nel loro indissolubile ed armonioso legame.

Anche per questo motivo, l'Istruzione della Congregazione per l'Educazione cattolica sullo Studio dei Padri della Chiesa nella formazione sacerdotale, promulgata il 10 novembre 1990, elenca l'Istituto Superiore di Latinità dell'Università Pontificia Salesiana tra gli Istituti abilitati a fornire la specializzazione in Studi Patristici.

La Facoltà, nello studio degli autori e delle loro opere, privilegia l’approccio filologico sensu lato e coltiva approfonditamente lo studio delle lingue classiche, latina e greca. L’articolazione degli studi, secondo i dettami del cosiddetto “processo di Bologna”, prevede un curriculum di studi con tre cicli: baccalaureato, licenza e dottorato. Tre le aree che caratterizzano la ratio studiorum: la didattiche delle lingue classiche, la composizione in lingua latina, la letteratura cristiana antica.

Nel corso della sua storia, la Facoltà si è avvalsa del contributo di grandi docenti. Al suo sorgere, prestarono la loro opera latinisti del calibro di Paratore e Springhetti, per menzionarne solo alcuni. Negli anni successivi, si susseguirono salesiani insigni, una vera e propria schola di classicisti e cristianisti, quali Loi, Tibiletti, Iacoangeli, Riggi, Recchia, Felici, fino agli attuali professori emeriti, come Pavanetto, Amata, dal Covolo. Grande impatto ebbero tra gli studiosi i Convegni internazionali degli anni ’80 e ’90, dedicati alla didattica del latino e del greco e alla catechesi patristica, i cui Atti furono puntualmente pubblicati nelle collane promosse dalla facoltà, oggi rinnovate nelle attuali “Veterum et coaevorum sapientia” e “Flumina ex fontibus”. Numerosi gli exallievi della facoltà che occupano responsabilità di rilievo o nell’insegnamento superiore ed universitario o nell’adempimento di altre funzioni, come la composizione dei testi latini presso la Santa Sede. Essi operano nei vari continenti, dagli Stati Uniti alla Tanzania, dalla Corea alla Polonia, dal Congo alla Cina.

Oggi, un gruppo di giovani professori, salesiani e laici, si dedica con entusiasmo a portare avanti la missione ecclesiale della facoltà per formare esperti che, nell’attività di docenza e di ricerca possano assicurare una conoscenza approfondita della Tradizione per rispondere alle sfide che il mondo contemporaneo pone alla Chiesa. 

 

TESTIMONIA QUAE ANTIQUI DEDERUNT ALUMNI



Apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis Universitatis studiorum Salesianae studia annis nonagesimis prioris saeculi colui ibique gradum magistralem et gradum doctoralem in litteris Christianis et classicis sum adepta. Scholae erant variae atque perutiles: compositio Latina diligenter docebatur, conspectus litterarum antiquarum cum Latinarum tum Graecarum praebebatur necnon conspectus plenissimus litterarum Latinarum mediaevalium, litterarum Byzantinarum, litterarum humanisticarum, Patrum Ecclesiae scripta fuse docebantur, glottologia Indoeuropaea accurate tradebatur. Multae disciplinae ad humanitatem pertinentes colebantur, idque saepe, immo saepissime fiebat Latine.  Haec consuetudo Latina erat aptissima non solum quia cultus humanus occidentalis lingua Latina est conformatus, sed propterea quod Pontificii Instituti Altioris Latinitatis discipuli ex toto orbe terrarum confluentes sermone vere communi omnibusque proprio uti poterant. Theses magistrales et doctorales quoque Latine exarabantur. Universitas studiorum Salesiana verus exstabat focus in quo flamma Latinitatis ardebat.

Milena Minkova
Professor of Classics, Director of Graduate Studies, Department of Modern and Classical Languages, Literatures, and Cultures, University of Kentucky


______________________



Saepe libenterque tempus illud memoro quo curricula apud Facultatem Litterarum Christianarum et Classicarum sum secutus. De annis MCMLXXXIX-MCMXCIII agitur in quibus tum thesim ad licentiam tum ad doctoratum, praeclaris Professoribus ductus iisque studiose iuvantibus, sum adeptus. In memoria teneo potissimum eorum eruditionem in litteris Graecis et Latinis, quod pertinet ad varia argumenta philologica, philosophica ac theologica, sed etiam humanitatem urbanitatemque quarum pulcherrimum exemplum nobis, discipulis ex variis orbis partibus venientibus, cotidie offerebant. Nesciebam omnino illo tempore aliquando me munus scriptoris Latini in Secretaria Status Summi Pontificis, in qua varia documenta Latine usque exarantur, esse persoluturum. Hodie igitur, quandoquidem etiam apud memoratum Pontificium Institutum Altioris Latinitatis docere honorem mihi duco, Vos omnes, praeclarissimi Professores et dilectissimi Discipuli, liceat mihi salutare Vobisque optima omina ex corde meo expromere. Valete!

Valdemarus Turek
Scriptor Latinus Secretariae Status in Civitate Vaticana


________________________


Arrivai a Roma nel 2000, per iniziare il mio percorso di studi alla FLCC. Nel 2009 ho discusso la tesi di Dottorato, completando precedentemente tutti i gradi del curriculum. Le materie preferite erano soprattutto storia della lingua latina e greca con le rispettive grammatiche storiche che insegnava don Bracchi, ma posso citare molte altre ancora. Quasi tutte le lezioni erano interessanti, però qualche ora in più di composizione latina e greca, non avrebbe guastato.Tre anni fa mi sono trasferita a Varsavia per intraprendere il lavoro all’Università Cardinale Stefan Wyszynski. Nel Dipartimento di Scienze Umanistiche insegno il latino e l’italiano agli studenti di varie specializzazioni. Insieme ad altri colleghi mi occupo delle traduzioni dei testi antichi in polacco. Il mio lavoro mi piace.

Yulia KRAUSE
Università cattolica “Stefan Wyszynski” Varsavia


________________________


Aurelius Convenientibus Romae apud Pontificiam Universitatem Salesianam ad studia Latinitatis provehenda s.p.d. Doctissimo ac humanissimo magistro Roberto Spataro postulante, has litteras per occasionem Conventus de Studiis Latinitatis Provehendis scribebam ut breviter opinionem meam post studia peracta apud istud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis describerem. In primis, liceat mihi aliquid de me ipso dicere. In fonte baptesimali Aurelius mihi parentes, in claustro fratres Alphonsus nomen indiderunt. Monachus sacerdosque Ordinis Sancti Benedicti sum, et Pontificii Instituti Altioris Latinitatis antiquus iam sum discipulus. Anno enim MMVIII, cum Romam venissem ad linguam Latinam et Graecam discendas, perhumaniter a Mario Maritano magistro in Litteris Christianis Graecis doctissimo, adhuc Facultatis Litterarum decano,  ordinarios inter alumnos acceptus sum. Hoc tandem anno, studiis peractis, Licentiatus in Litteris Christianis et Classicis renuntiatus, in patriam Brasiliam regressus sum. Etiamsi vestrorum iam tam longinquus, propinquus autem non solum ipsis litteris, quas scripsi, sed praecipue ipso litterarum classicarum christianarumque amore factus sum. Et de ipsis studiis apud facultatem litterarum Pontificiae Universitatis Salesianae peractis aliquid vobis narrare velim. O grata tempora et iucundam conversationem! Nam ex quibus non solum cum alumnus eram facultatis, sed praecipue his temporibus, in patriam regressus, ubereriores necnon pulcherrimos fructus collegi. Primum, hos inter fructus, optimi ac humanissimi amici ex toto orbe terrarum, studiorum sodales et eruditissimi magistri, inveniuntur. Deinde, doctrinam certam  non solum de litterariis et philologicis rebus, sed etiam cultum atque humanitatem ex grata magistrorum conversatione carpsi. Postremo, cum abbas, cui subiectus sum, his fructibus copiosum me vidisset, licentiam docendi mihi dedit, ut linguam Latinam tum tirones, qui in monasterio vivunt, tum alumnos claustralis facultatis Philosophiae  linguam Graecam doceam. Et exspecto, Deo Optimo Maximo adiuvante, ut hi fructus Romae capti iterum iterumque fructus reddant, et ipsos cum multis multos per annos communicare possim, ad monumenta Maiorum nostrorum in manus Benedictinae Iuventutis Paulopolitanae restituenda. Propter quidem haec omnia quae in Alma Matre studiorum, quasi fecundissimo agro, sustuli, optimis magistris, qui operam dant apud colendum Pontificium Institutum Altioris Latinitatis, plurimas agere gratias debeo, et inter nos, qui in Brasilia sumus, non solum huius Instituti nomen sed etiam illam novam viam linguae Latinae docendae a Ioanne Orberg, memorabile viro doctissimo, maximo cum ingenio confectam et Aloysio Miraglia, eruditissimo Latinitatis cultore, maximo cum studio propagatam, grati animi ut pignus libenter divulgare mihi constitui. Utinam ad conventum de studiis Latinitatis provehendis Romae vobiscum essem! Etiamsi dispersi per totum orbem terrarum simus, in studiis Latinitatis provehendis in ipsa Re publica litterarum coniuncti sumus, quia Lingua Latina patria nostra est! Etiam atque etiam vos omnes, qui in Pontificia Universitate Salesiana ad studia Latinitatis provehenda conventuri sunt, semper bene valere exopto. XIV Kal. Nov. A.D. MMXIV. Oppido S.Paulo Brasiliae.

Aurelius L. Correia, OSB
Mosteiro de São Bento – Università São Bento
San Paolo del Brasile

 

Avvisi

  • Fecisti patriam diversis gentibus unam
    13 Giugno 2017
    His verbis, ut omnibus liquide est compertum, Rutilius Namatianus, suavis poeta Latinus, in carmine suo c.t. De reditu Romanorum cultum civilem sane laudavit. Quibus verbis moti quidam viri mulieresque gravissimi iudicii, ex toto orbe terrarum in sedem Academiae Vivarii Novi diebus XVI et XVII mensis Iunii convenientes, de studiis Humanitatis disceptabunt. Si forte tibi Latinitatis cultori illos quidem eruditissimos homines exaudire placeat, praeconium lege adiunctum
  • The Eusebius Essay Prize
    10 Marzo 2017
    E qui una nuova opportunità  per vincere il premio.
  • Corsi di paleografia e codicologia latina
    10 Marzo 2017
    American Academy in Rome organizza i corsi di paleografia e invita a iscriversi qui.

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5