Hierosolymas petiverunt viri mulieresque doctissimi qui, cum ab Hebraicae Studiorum Universitatis moderatoribus essent invitati, de Origene Alexandrino disputarent. Quid argumentum pertractum sit, te minime lateat: Origenes et Terra Sancta. Quid enim ille Ecclesiae praeclarus scriptor, qui viginti per annos Caesarea vixit, de locis sanctis docuisset, viri tanti iudicii exploraverunt. Neque tanto doctorum gregi deesse potuisset legatus Facultatis nostrae in qua studia patristica diligentius excoluntur. Quapropter Robertus Spatharus adfuit conventui et, salutatus a multis eruditis quibus minime ignoti et libri et commentarii quos noster de Origene exaravit, orationem Anglice habuit c.i. A mystical vision of the Holy Land: considerations on the Homiles of Origen on the book of Joshua. Scito, o candide Amice, illos homines doctos lingua Italica saepius in colloquiis usurpavisse eo quod Itali, quamquam iuniores, a multis tamen Academiis tota in Europa vocantur ut studiis ad res philologas pertinentes vacent. Antequam Spatharus noster a Terra Sancta profectus esset, Francogallice alterum de Beatissima Virgine apud Ecclesiae Patres sermonem conseruit coram piissimis sanctimonialibus a Monte Carmelo nuncupatis quae Nazareth orationi indesinenter instantes habitant.
 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5