corsi estivi 2019 banner
Multi discipuli una cum quibusdam ​Facultatis amicis die XIII mensis Maii, Catharina Papi doctissima magistra duce, Albam Longam, urbem antiquissimam, laeti perlustraverunt.
Quam urbem Ascanius, filius Aeneae, condidit, iuxta Titum Livium, luculentissimum rerum Romanarum scriptorem. Milites autem Secundae Legionis Parthicae castra ibi posuerunt quorum monumenta insignia discipuli animo intento inspexerunt. Quam multadidicerunt discipuli nostri! Cum enim locos perlustrarent varios, erudiebantur, magistris fusius enarrantibus, quomodo exercitus Romanorum instructus fortiter pugnare consuevisset, quae munera data essent eaque magnifica in amphitheatro, quas splendidas aedificavissent Romani aedes. Itinere confecto, omnes discipuli gaudio prorsus afficiebantur tum propter quae didicerant tum etiam propter amicitiam inter se corroboratam. Denique domum repetentes hoc meditabantur: Res Romanorum in dies auctae floruerunt ob optimum ingenium illius populi qui, iuxta sententiam Rutilii Namaziani, fecit patriam diversibus gentibus unam.

 

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5