Quam multum Facultas nostra methodum activam ad linguam Latinam discendam foveat nemine profecto latet.

Ideoque Non. Dec. discipuli plures, cum in auditorium ab Ioanne Vecchi nuncupatum convenissent, animo intento exaudiverunt Fridericum Pirrone, magistrum Linguae Latinae et praesidem Instituti Italici studiis classicis provehendis, luculentissime Latine disserentem de causis propter quas methodus vel activa vel inductiva vel oerbergiana aptissima ad Latinum sermonem docendum esse videatur. Quid esset pondus huius methodi multis argumentis exposuit perbelle Fridericus magister qui minime praetermisit quin memoraret sententias illorum auctorum qui aetate qua Artes restitutae sunt vixerunt quique summopere foverunt Linguae Latinae usum in scholis. Quod etiam nobis est quidem agendum.

Pirrone 01   Pirrone 02

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5