Hoc anno semel iterumque mors, soror nostra, nostram inopinate invisit facultatem. Noctis tempore, antequam prima lux diei dominicae fulgeret, Remus Bracchi, magister et sacerdos, morbo gravissimo iam implicatus, animam piam Deo reddidit. Quem nuntium funestum omnes Faculatis sodales maestissimi acceperunt. Lege, si tibi placet, quomodo quidam amicus Remi ingenium et virtutes effinxerit.

remo
____________________________

Statura iusta seu quadrata, corpore valido, etiamsi nunc temporis parum infirmo, hilari vultu et sereno, tibi occurrenti, se praebet Remus. Quem cum adieris ex eo quaesitum vel de proprietatibus iisque minimis variorum idiomatum vel de scriptoribus tum antiquis tum nostrae aetatis, responsis luculentius necnon diligentius datis, laetus et contentus discedas neque pro certo habeas utrum magistrum eruditissimum exaudiveris an dulcis amicus amicum te susceperit. Vir enim iudicii acutissimi et doctrinae uberrimae, virtutis etiam quidem amplissimae Remus ab omnibus sane habetur. 

Qui, parvo in pago Vallis Tellinae nec longe ab aedibus sacris Tirani dicatis Beatissimae Virgini, honestissimo genere, Vergilio-Ioseph et Adelina parentibus optimis, anno MCMXLIII esset ortus, primum ludum Salesianorum accessit, dein Clarii, Ioannis Bosco asseclis magistris, studiis humanioribus incumbuit. Nomine Salesianae Societati dato, anno MCMLXIX, curriculo institutionis rite emenso, sacerdotio est auctus et primum sacris est operatus. 

Iisdem temporibus quibus sacram doctrinam discebat, etiam apud Catholicam Studiorum Universitatem Mediolanensem audiebat artium ingenuarum scholas quas illustres magistri recitabant adeo ut, omnibus semper punctis relatis, iuvenis laurea litterarum pulchriorum sit coronatus. Nec Moderatores fugiebat Remum, si ad Athenaeum Romanum operam dederit, pristinam Salesianorum gloriam iteraturum qui liberalibus artibus olim enituerunt. 

Annum enim alterum et tricesimum agens, Urbem petivit qui profiteretur illam disciplinam quae ad linguarum studium pertinet quaeque glottologia vulgo appellatur. Nec autem recusavit, si forte postularetur, quominus Graecum quoque sermonem doceret. Interdum etiam Patrum Graecorum scripta coram alumnis perbelle est commentatus. Summa doctrina ornatus, blando eloquio usus et praeclaro, omnes auditores multa cum delectatione adlicit dum scite illustrat per verba eorumque radices, per vocabula callide comparata, per dicta multis sermonibus enuntiata, consuetudines mores instituta cultuum civilium quos veteres constituerunt. Cum enim Remus philologiae serviat, perinde ac reginae super throno sedenti ceterae disciplinae obnoxiae ministrant eique parent. Quod testimonium tibi et nobis perhibent innumeri discipuli qui, Remo prudenter tuente, dissertationes ad doctoratum impetrandum conficere. 

Nec credas nostrum tantummodo scholis recitandis curam impendisse eo quod ille, iam ad primam auroram in scriptorio considens, doctissimos quoque commentarios conscribere solet quos viri eruditi in ephemeridibus avide legunt plurimi eos habentes. Camenas etiam Remus sedulo colit longo ex tempore et, Euterpis Calliopis Polymniae gratiis saepe commotus, numeris variis conclusis, carmina Italice pandit facili sane vena profluentia quae aures mulceant et animos audientium. 

Scito insuper copulari cum tanta doctrina singularem pietatem qua sacro munere fungitur apud quandam ecclesiam paroecialem in Urbe. Eadem pietate, iubentibus Salesianae Societatis rectoribus, acta colligit et documenta pertinentia ad quosdam socios vita defunctos ut in album Sanctorum referantur. Inter quos eminent venerabilis sacerdos Ioseph Quadrio, theologus insignis, et servus Dei Carolus Braga, missionarius intrepidus, uterque Valtellinensis idem ac Remus noster. 

Etiamsi vir multa doctrina et eximia, nullatenus tamen eum verentur collegae, discipuli, fratres. Quinimmo suavis amicitiae deliciis laetatur et persaepe, familiaribus benevolis circumdatus, epulis cum modestis tum vero amplioribus semper honestissimis gaudet, iucunde permixtis cibis cum leporibus iucundis. Prosequamur igitur libentissimo animo et prorsus grato praedicandum Remum iam rudi donatum qui, multis praemiis laudi cumulatis, indesinenter pergit ad Altiora.

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5