Scholas linguae Latinae, quas magister Michael Ferrero, moderator societatis Latinitas Sinica appelatae, magna cum diligentia complures abhinc annos condidit, hoc anno a die XXIII mensis Iunii usque ad diem III mensis Iulii CXXX discipuli frequentabant.
Inter magistros, cum Sericos tum peregrinos, etiam praeclarus Praeses-Decanus nostrae Facultatis, Miranum Sajovic dico, aderat. Qui iam antea Pekinum pluries profiscebatur, ut apud Universitatem studiorum peregrinarum linguarum Pekinensem sermonis Romanorum scientiam discipulis ex diversis partibus Sinarum adcurrentibus traderet. Hisce diebus haud parvus discipulorum grex mira cum sedulitate audiebat scholas, in quibus discipuli ipsi elementa grammaticae Latinae discebant et transferebant in sermonem Anglicum vel patrium sententias in libro c.i. Lingua Latina ad Sinenses discipulos accomodata praebitas. In votis nostris est, ut eiusmodi scholae non solum Pekini sed etiam in ceteris orbis terrarum urbibus constituantur et floreant ita, ut veterum Romanorum lingua et sapientia mentes iuvenum, qui nunc temporis sunt, penetrent eosque ad humaniora studia excitent. 
 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5