Perinde ac mense Septembri anno praeterito,

etiam hoc anno, Kal. Sept. moderantes sodalitatem benemeritam c.n. “Istituto italiano di studi classici” inchoaverunt scholas Latintas quibus adfuere paulo minus quam XL sacerdotes una cum aliis religiosis et Christifidelibus laicis, ex toto orbe terrarum venientes. Sorores administrantes domum “Regina Mundi” in Urbe corde sincero hospites receperunt qui multo labore, mense Septembri confecto, iam, optimis magistris tuentibus, legebant ulla sine difficultate scripta Latina contenta in illo volumine “Familia Romana”, inter sese Latine loquentes. Nec est mirandum: scholae omnes Latine recitabantur a magistris. Pontificium nostrum Institutum Altioris Latinitatis multo fuit emolumento scholis feliciter perficiendis. Miranus Sajovic, enim, praelectiones Latinitatis Patrum habuit, Robertus autem Spataro de Latinitate Liturgica disseruit. Eminentissimus Dominus Leo Cardinalis Burke, cum certior esset factus hoc de incepto, multum nobis est gratulatus quia revera Sermo Latinus Sermo Ecclesiae.

IMG 1161  

IMG 1165

IMG 1171

 

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5