Pridie Idus Oct., cum iam coeli coloribus pinguntur autumnalibus,

Thomas Dutkiewicz, sacerdos Polonus sodalisque Societatis a Vincentio divo Pallotti nuncupatae, necnon Gildas Kombila’mba, piissimus presbyter Gabonensis, licentiati sunt renuntiati. Uterque, exercitatione maiore tradita, iuxta Facultatis leges, coram iudicibus, cum aequis tum mansuetis, fusius exposuit suum opus, quorum alterum ad notionem carnis apud Tertullianum, alterum ad quendam sermonem Caesarii Arelatanesis pertinebat. Etiam professores gavisi sunt propter opera patrata a discipulis qui, cum per quinque annos multos manaverint sudores, methodo philologa perbelle adhibita, prompti sunt ut in certamen doctrinae descenderent et victores evaderent. Macte virtute!

 

IMG 1318   IMG 1329

 

Avvisi

  • Acroasis Latina
    11 Novembre 2019
    Robertus Carfagni, Scholae Latinae conditor et magister utriusque linguae, quam classicam vocamus, acroasin Latinam habebit die XX m. Novembris in aula ab Ioanne Vecchi nuncupata hora duodecima cum quadrante. Libenter accedatis ad audiendum discendumque! Plura invenies hic.
  • Presentazione del manuale THEOTOKOS
    02 Novembre 2019
    Invitiamo alla presentazione del nuovo manuale per apprendere il greco biblico e patristico, intitolato THEOTOKOS del nostro professore Roberto Spataro. Evento avrà luogo lunedì, 18 novembre alle ore 16.00 in aula Juan Vecchi. Più informazioni qui.
  • Lingua Latina perennis
    15 Febbraio 2018
    Lectores humanissimi, inspicite, quaeso, hos nexos interretiales! Sunt duae symbolae linqua Anglica conscriptae, quae de lingua Latina semper viva numquam oblivioni data disserunt. Global Latinists et Living Language.
  • Annales MMXVI-MMXVII
    10 Novembre 2017
    Il nuovo libretto di Annales dell'anno accademico 2016-2017 è reperibile qui. Ringraziamo di cuore sig.ra Constance Cheung per il progetto grafico e impaginazione. Curiose legito!

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5