Robertus Carfagni, praeclarus Linguae et Litterarum Latinarum necnon Graecarum magister, qui praeest “Scholae Latinae” Montellae, in parvo pago Hirpinorum, Latinam acroasin habuit coram multis Facultatis nostrae discipulis die XX mens. Nov. Fusius et luculentius disseruit de arte docendi Linguam Latinam secundum illam methodum “naturalem” iuxta quam prima facultas discendi est audire et gradatim intellegere prolatas sententias. Dein discipuli valebunt etiam et loqui et scribere. Quae methodus, quam magistri illustrissimi, tamquam Ioannes Oerberg et Aloisius Miraglia totum per orbem terrararum propagaverunt, discipulis gaudentibus, usurpatur etiam apud Facultatem nostram. Monuit Robertus noster ne usus Linguae Latinae umquam disiciat doctrinam. Uterque enim postulatur, ne usus Latinitatem corrumpat neque doctrina ulla sine utilitate ediscatur.
 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5