Die XXVII mensis Novembris plurimi Facultatis discipuli una cum nonnullis magistris in sacellum ab Ioanne Bosco nuncupatum convenerunt litatum Sacra pro propinquis defunctis quorundam nostrum.  Diebus enim exactis nuntii tristissimi de tristissimis funeribus nos certiores fecerunt. Mors Bonaventurae Agu dilectissimam matrem, cui nomen Eunices, eripuit. Nec perpercit Deodato Sonta qui luxit Victorem patrem amatum. Mors etiam Anselmi Daka domum inopinate pervenit ut auferret Valtherium eius fratrem. Praeses-Decanus Sacris est operatus sacerdotibus ab aliis circumdatus et vere piissimis. Verba divina quae sunt proclamata omnium spem aluere in vitam aeternam dum cuncti adstantes suave consolationis munus a Spiritu Sancto impetraverunt.
 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5