Die VIII huius mensis Ianuarii, satis discipulorum convenerunt in conclave ab Ioanne Vecchi nuncupatum auditum magistrum Ioseph Aloisium Lima, petitorem ad doctoratum et professorem apud nos Linguae Latinae. Qui luculentius et fusius narravit quomodo facilius sermo Latinus edisci posset neque praetermisit quin suaderet discipulis ut insisterent vestigia magistrorum Salesianorum, inter quos pollet doctrina et humanitate Ioannes Baptista Francesia. Inter acroasin Aloiusius noster mente acuta linguam definivit Latinam “linguam humilitatis” quoniam qui operam dant ad hunc sermonem discendum, si humilitate praediti studiis incumbant, magis magisque progredientes honestissimis praemiis honestabuntur.
 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5