Facultas nostra aliquos amicos habet eique bene facientes. Inter illos praepollet liberalitate doctrina pietate Didacus Vanzetta Tridentinus, qui etiam moderatur communitatem a Sancto Ioanne Bosco nuncupatam in qua nonnulli discipuli nostri in multa concordia et ardenti pietate una vivunt. Die III ante Idus Febr., audientibus Mirano Praeside nostro et Roberto Spatharo magistro, censoribus Facultati Theologiae dissertationem suam exposuit ad baccalaureatum in Sacra Doctrina impetrandum. Quae dissertatio valde placuit iudicibus qui Baccalaureatum adepturo vehementer sunt gratulati. Didaco igitur plaudentes eique ingentes gratias agentes propter beneficia ab eo semper Facultati hilari vulto et corde sincero tributa, nos quoque laetitia gestientes multum gaudemus.
 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5