«Beatissime Pater, Pontificium Institutum Altioris Latinitatis quod nuncupatur etiam Facultas Litterarum Christianarum et Classicarum apud Pontificiam Studiorum Universitatem Salesianam conditum est a Sancto Paulo VI,

Decessore Sanctitatis Vestrae, anno MCMLXIV, per Litteras M.P. datas c.i. Studia Latinitatis creditumque Piae Societati Salesianae quae tam benevole Vobis est cordi». His verbis epistula ad Franciscum, Romanum Pontificem, incipit quam sodales Facultatis die XXI mens. Feb. dederunt quamque, nomine Praesidis nostri, magistri Iacobus Gassín et Robertus Spataro die XXIV mens. Feb. prodidere Domino Reverendissimo Aloisio Cona, Assessori apud A Secretis Sanctae Sedis in Civitate Vaticana. Qui, cum eam magno gaudio accepisset, asseveravit semetipsum quam primum Summi Pontificis manibus esse traditurum. In qua epistula magistri discipulique Pontificii Instituti Altioris Latinitatis sponserunt se indesinenter operam esse daturos ut Latinitas in Ecclesia et pro Ecclesia colatur et foveatur.

IMG 2235 min  

IMG 2236 min

 

 

 

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5