Omnes viri studiosi Litterarum Christianarum, praesertim in Italia, lugent mortem Vincentii Antonii Nazzaro, doctissimi viri Neapolitani, qui repentino morbo correptus animam Deo nuperrime reddidit. Multos per annos docuit Litteras Latinas et Christianas apud Studiorum Universitatem Neapolitanam ubi sibi alumnus olim fuit etiam Robertus Spatharo noster qui, Antonio magistro tuente, dissertationem ad lauream adipiscendam impetravit. Summa doctrina ornatus, vestigavit potissimum carmina quae poetae Christiani exaraverunt. Scriptor Latinus interdum perpolito sermone Latino est usus ad commentarios evulgandos. Lepidus et iucundus, amicus Facultatis, semel iterumque conventibus nostris interfuit. Requiescat in pace!
 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5