Academia Vivarium Novum, quae omnibus Latinam linguam colentibus pernota et carissima est,

die XXI mensis Aprilis, quo multa ante saecula Urbs condita est, apparaverunt “cursus marathonium” vel virorum doctorum congressum inter gentes per illud systema interretiale idque perutile quod vulgo “Zoom” nuncupatur. Amici Academiae voluerunt celebrare memoriam Ørbergii, qui, natus anno MCMXX, omnibus restituit rationem docendae Linguae Latinae quae “methodus-natura” appellatur. Mirabile dictu, mirabile auditu, mirabule visu! Plus quam LX viri docti ex toto orbe terrarum retulerunt quomodo haec methodus, aptis condicionibus servatis, fructus uberrimos gigneret apud magistros et discipulos. Moderator Supremus Academiae “Vivarium Novum”, Aloisius Miraglia, princeps inter Latini sermonis cultores, sueta sua benevolentia, licentia a Praeside nostro libenter data et accepta, invitavit etiam Robertum Spatharo qui oratiunculam habuit de usu methodi oerbergianae apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis. Quam si tibi placeas, legas adiunctam.

 

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5