ANNVS ACADEMICVS MMXX-XXI
SEMESTRE ALTERO
LC0425 LATINITAS ECCLESIASTICA
(5 ETCS)
Proposita
Inter foventes Linguam Latinam sane censentur qui tum Acta Curiae Romanae, Latino Sermone exarata, interpretantur tum etiam qui Latine scribunt ad munera sua obeunda, vestigiis insistentes praeclarorum doctorum qui etiam saeculo iam exacto elegantissimo scribendi genere sunt usi apud Civitatem Vaticanam.
Quapropter quaedam scholae recitabuntur a Roberto Spataro, Salesianorum societatis sodali et Professore apud Pontificiam Studiorum Universitatem Salesianam, quo ratione idonea altius Acta Ecclesiastica, Romanorum sermone confecta, intellegantur.
Insuper regulae aptae illustrabuntur ut Latine vel Epistulae vel Sententiae vel Rescripta aliorum generum perpolite conscribantur. Scholae habebuntur plerumque Latina Lingua neque omnino omittantur explanationes Italico et Anglico sermone.
Quo si nexu electronico utaris, omnia spectantia ad scholas accipias.
KALENDARIVM ET ARGVMENTA
Pars prior
Lectio I – Die XXIII mens. Februarii hora 17.30-19.00
Commentarius grammaticalis de quibusdam locis depromptis ab Actis Oecumenici Vaticani II
Lectio II - Die II mens. Martii hora 17.30-19.00
Commentarius grammaticalis de quibusdam locis depromptis ab Actis Oecumenici Vaticani II
Lectio III - Die IX mens. Martii hora 17.30-19.00
Commentarius grammaticalis de quibusdam epistulis gratulatoriis a Romanis Pontificibus datis
Lectio IV - Die XVI mens. Martii hora 17.30-19.00
Commentarius grammaticalis de quibusdam sententiis prolatis a Sacra Rota.
Lectio V – Die XXIII mens. Martii hora 17.30-19.00
Commentarius grammaticalis de quibusdam sententiis prolatis a Sacra Rota.
Lectio VI Die XIII mens. Aprilis hora 17.30-19.00
Commentarius grammaticalis de quadam epistula gratulatoria.
Pars altera
Lectio VII - Die XX mens. Aprilis hora 17.30-19.00
Commentarius grammaticalis de quibusdam orationibus quas Missalis Romanus (editio typica III) amplectitur.
Lectio VIII - Die XXVII mens. Aprilis hora 17.30-19.00
Commentarius grammaticalis de Canone Romano (editio typica MR anno MCMLXII) pars prior.
Lectio IX - Die IV mens. Maii hora 17.30-19.00
Commentarius grammaticalis de Canone Romano (editio typica MR anno MCMLXII) pars altera.
Lectio X - Die XI mens. Maii hora 17.30-19.00
Discipulorum exercitatio, magistro duce, ut scribantur orationes ad usum liturgicum.
Lectio XI -Die XVIII mens. Maii hora 17.30-19.00
Discipulorum exercitatio, magistro duce, ut argumenta varia Lingua Latina exponantur.
Lectio XII – Die XXV mens. Maii hora 17.30-19.00
Discipulorum exercitatio, magistro duce, ut argumenta varia Lingua Latina exponantur.
Requisita – Quomodo nomen sit dandum
Requiritur ut auditores iam saltem aliquantum calleant Linguam Latinam, id est, ut noscant totam morphologiam nominis et verbi temporalis et prima elementa syntaxis.
Antequam scholae incipiant, singuli petitores, cum Praesidi Pontificii Instituti Altioris Latinitatis mature scripserint [lettere@unisal.it], nihil-obstat accipere poterunt ad nomen dandum.
Quo facto, Praeses ipse per cursus electronicum, misso responso, petitorem certiorem faciet quomodo nomen sit dandum Secretariae Pontificii Instituti Altioris Latinitatis (apud Pontificiam Studiorum Universitatem Salesianam).
Praeses, insuper, diem certam constituet et tempus ad periculum praevium subeundum, nexu electronico adhibendo. Quo feliciter superato, petitores admittentur ut scholas audiant.
Scito etiam non plus quam decem discipulos admitti posse ad scholas audiendas. Hanc ob rem festina! Quam primum scribe Praesidi neque ultra diem XIX mensis Februarii!
Testimonium
Scholis peractis, si discipuli rite praelectionibus adfuerint, testimonium scriptum tradetur a Praeside Pontificii Instituti Altioris Latinitatis subsignatum.
Stipes academicae
Lectiones I –XII: nummis euronibus 300,00
De magistro
Robertus Spataro, Italus Sacerdos sodalisque Societatis Salesianae, LVI agens annum vitae suae, laurea ornatus Sacrae Theologiae et Litterararum Pulchriorum, professor est Ordinarius apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis, quod etiam appellatur Facultas Litterarum Christianarum et Classicarum, in Urbe. Socius Academiae Latinitati fovendae necnon Pontificiae Academiae Latinitatis, apud quam A secretis munere est functus, varios libros, plures commentarios edidit in vulgum de Ecclesiae Patribus, de rerum Ecclesiarum historia, de Litteris Latinis et Graecis. Latinae Linguae vivae usum fovet et provehit. Cuius curriculum vitae et studiorum cognoscas, si tibi placeat et inspicias situm.