Eusebia Palomino Yenes - Patrona Facultatis (d. IX m. Februarii)

  8 febbraio 2018
Beata Eusebia Palomino Yenes, uno sodalium consilio nec sine quodam divino hortatu, Facultatis nostrae patrona specialis est constituta. Quapropter oportet te quoque, candide Amice, res gestas ab illa sanctimoniali novisse.
 
/n
Nata humillimo genere a.D. MDCCCXCIX Cantalpini, in parvo vico apud Salmanticam, urbem nobilissimam in Hispania Tarraconensi, quamvis inopia rerum laboraret, vitam tamen laetam agebat et tranquillam una cum parentibus qui eam summopere diligebant et iuxta Christiana praecepta instituebant. Tum, a sororibus a Maria Christianorum auxilio nuncupatis libenter suscepta, vota religiosa est professa. Cum muneribus exiguis in horto holitorio, in vestiario, in culina diligentissime perficeret, benevolentiam non tantum puellarum quae domum adibant religiosam sed etiam ipsarum sororum et immo sacerdotum praeclaris virtutibus suis adliciebat. Praepollebat enim summa utique pietate, suavissima etiam humilitate, maxima vero prudentia. Licet omnino illitterata esset, de rebus divinis, praesertim de Christi passione necnon de privilegiis Mariae Sanctissimae, exaudientibus omnibus, disserebat. Nec mirum si considerationem intendas in charismata caelestia quae Deus ei largiebatur et copiose. Cum autem tristissima omina intestini belli imminentis flagitia portenderent, Divino Spiritu afflante impulsa, persecutionem contra Ecclesiam praedixit. Quod eventus mox comprobavit. Quapropter Deo, per Mariae Sanctissimae Cor, se victimam vovit. Quam oblationem purissimam Deus minime recusavit. Cum enim in morbum incidisset malignum, a.D. MCMXXXV animam beatam, omnibus iam sanctam clamantibus, in aulam caelorum transmeantem emisit. Sanctus Pontifex Ioannes Paulus II, cuncta Salesiana familia gestiente laetitia, a.D. MMIV in albo beatorum eius nomen adscripsit. Multa perhibentur miracula quae, per Eusebiae intercessionem patrata, Deus, humilium vindex superborumque ultor, Beatissima Virgine sospite, inopibus et tribulantibus tribuit. Inter quos caelestes favores nec mediocris nec quidem parvipendendus ille est habendus quo Facultas nostra, tunc temporis in adversam fortunam miserrime periclitans, Eusebia patrocinante, ex periculis gravibus prorsus est erepta. Ideoque, o Amice honestissime, si forte ante Eusebiae imaginem quandam transeas, oratiunculam saltem recitare ne obliviscaris ut Facultas universa eiusque sodales, cum magistri tum etiam discipuli, caelestibus benedictionibus augeantur.
 
Beata Eusebia Palomino, ora pro nobis!