De Facultatis Die Festo peracto

  23 febbraio 2018
Beatum Paulum VI, nec sine divino spiritu afflante excitatum, Pontificium nostrum Institutum Altioris Latinitatis die XXII mens. Feb. a.D. MCMLXIV, Ecclesia universa Cathedram Petri Clavigeri praedicante, condidisse omnibus patet./n
IMG 5943Quapropter quotannis Facultas nostra eadem sollemnitate suum diem natalem decentius agit. Nec igitur mirum si fere omnes discipulos, Praeside-Decano aliisque magistris comitantibus, in auditorium ab Ioanne Vecchi indicatum laetius et compositius festinantes convenerunt. Cum Maurus Dominus Mantovani, clarissimus Rector Magnificus, adstantes suaviter salutavisset necnon eisque esset gratulatus propter alacritatem qua Facultas nostra solet operari, pars prima diei initium cepit. Nonnulli ex discipulis, Ioseph-Aloisio a Secretis omnia perbelle moderante, oratiunculas coram condiscipulis habuerunt per quas varia dicendi genera apud scriptores antiquos illustrarent. Deinde Paulus de Paolis, vir IMG 6020doctissimus qui nunc temporis Societati omnium magistrorum Litterarum Latinarum apud Studiorum Universitates in Re publica Italica praeest, colloquium conseruit cum discipulis et, ad quaestiones tam graviter quam liberaliter respondens, multis de argumentis pertractavit pertinentibus cum ad studia Humanitatis tum ad artem docendi. Tum, pausa breviter facta, cum omnes in auditorium essent regressi, Miranus Sajovic, Slovenus magister, et Maurus Pisini, ex Tuscis oriundus, exhibuerunt praesentibus librum, c.t. Primum Certamen Salesianum IMG 6053in quo colliguntur scripta Latina quibus anno praeterito satis scriptorum interfuerunt Certamini apud nos constituto. Placuit oratoribus oratio pugnax et contentiosa Mauri qui vehementissime Linguae Latinae osores incusavit. Ut dein expediebat, cum omnes in sacellum Iesu Magistro dicatum se contulissent, Sacra summa cum pietate sunt litata, Iacobo Gassín choros apte ducente.
 
Qui Sacris sit operatus neminem lateat: praefuit Carolus Nanni, emeritus Rector Magnificus, qui multum a nobis diligitur utpote qui, cum Facultas periclitaretur, in rebus incertis amicus certus prorsus nobis esset. Humana et divina sapientia animis imbutis, corpora quoque refici satiarique oportebat. Hanc ob rem, et discipuli et magistri et hospites, cum in triclinium adissent, iucundi inter se colloquentes dapibus apparatis opirare pascebantur et fruebantur. Deo gratias!

 

IMG 5957IMG 5972 IMG 5976 IMG 5990 IMG 6001 IMG 6007 IMG 6057

IMG 6073IMG 6085