De pueris instituendis

  15 marzo 2018
Pridie Idus Martias, cum sollemni modo universitatis nostrae nomen dignitasque in animìs omnium qui diversi ad diversas acroaseis, auditores, quo paenitius perpenderent quae viae enim in propatulo stratae et quae officia autem adulescentibus suscipienda convenirent, se referebant, recoleretur,
/n
et inter musis mansuetioribus studentes non sine peritia ec suavi facundia disputatum de aptioribus methodis quas probatissimi scriptores, naturae, quidem, humanae non inscii, ad informandos puerorum animos praeceperunt.
Si forte argumenti igniculis inustus, vis plura audire, ut ipse, si placuerit, repetas haec animo tributa consilia, scias primum ad opera dulcissimi Terentii, in quibus opposita exempla inter se confringere ac decertare videntur, aggressos, illinc, ut florem excerptum, nos rettulisse nihil magis ad animo temperandum valere quam illam sensuum medietatem quam virtutem vocare non haesitamus.
Quae quidem cum latinis verbis indicari videatur et a Hieronymo nostro doctore qui de vitio, illico, eradicando, bonorum exemplorum ope, ab animo virgineo verba facit, nihilominus haec, immaturi animi sufflamen atque regina, maxima virtus, a Graecis summopere collaudatur, qui in suis scriptis, ut Plutarchus et Basilius Caesarensis, paersepe adulescentes monuerunt, licet per longam studiorum consuetudinem animi fundamenta ex strue illorum quae digna sic veteres ut nuperi praeceperunt, iam iacuissent et rebus humanis itemque divinis imbuti altius pogrederentur, ex magistro, tantum, optimo quidem et fere divinitus misso, neque aliunde, exhauriri posse illud cui nihil est par: sui animi curam. (Composuit: Luca Licitra)