ex corde ingenti laude necnon spe hoc inceptum inauguravisset, professor Christianus, Belga suavis cuiusdam Latinitatis, verba fecit de munere lectorum quo pueri Christiani, dummodo virtutibus aptis ornarentur,saepehonestabantur; deinde Remus, professor noster, subtili philologiae cribro usus vincula et nexus quibus verbum iuvenis pluribus aliis iungeretur cognatis vocabulis cum ex latino sermone electis tum et varis et diversis linguis patefecit. Quam amplexi scientiam atque cognitIonem esse quasi communem quandam vim quae itemque homines et mundum universum permeet atque pervadat undeque simul omnia parta adolescant et ad suum finem tendant, adorsi sumus viam qua sola haec vis cohibeatur atque erudiatur, scilicet educatione. Andrea igitur Pontanus commentatus nobis estτὰπολιτικά παραγγέλματαPlutarchi quo pius ille sarcerdos docet puerum capessurum rem publicam insidias cavere atque aequo et prudenti animo vinculis cum Romanis pactis moderari ,nec autem quid de educatione Romae sentissent praetermisimus, cum clara doctrix Francisca perbelle pandisset quanti ducerent puerum rectis exemplis et firmo cuidam generi vitae informari ne mollis pavidusque exhorresceret pericula, particeps vero dignus fieret sociali foedere. Cum, praeclaro illo Catulli carmine a lycei discipulis quibusdam lecto, laeto animo apud triclinium vires refecissemus, tum professori Ioanni de coloribus quibus pinxerit pater Omerus atque exornaverit sensum amoris docenti necnon Mario nostro de amore qualis Christianis fuisset et quomodo per eum Ioannes Ille Chrysostomus animos educari posse contendisset disserenti, aures ereximus. Exim, postquam animum contendimus ad actam scaenam ex Ifigenia in Aulide et audivimus puellam a liceo “Torquato Tasso” nuncupato praemio honestatam utpote quae rationes docendi tam Athenis quam Romae apte pervestigasset, professor demum Ranierus inter eos optimus qui cultui latino favent nos est allocutus de humanioribus illis temporibus quae per vias paganorum authorum non minus quam per quas Christiani panderunt omnibus pariter adesectanda sunt.
(Luca Licitra Syracsaunus scripsit)