Die XV mensis Februarii quod Chromatianum dicitur Praeside ac Decano nostro Mirano duce iter incohatum est.

Grex noster primum sese ad Aquileiensem basilicam ab Sancta Maria Assumpta nuncuptam contulit ubi praestans ille Chromatius munere pastoris sacrarum functus et sacerdotes ad nomen Christi disseminandum legatos dimisit in varias regiones qui veritatem religionis Christianae passim proveherent. iter 13In ea basilica solum magnifico opere tessellato splendidoque tectorio paries est munitus, in quo fides Christina per allegoriam sub aspectum venit, inde manifesto pristina quidem erga Deum apparuit pietas. Itinere postulante ad Slovenam urbem Celeiam progessi apud patres qui Lazaristae appellantur quietem dedimus membris. Postridie iter fecimus ad ecclesiam Labacensem, Mariae Auxilio Christianorum dicatam ubi versantur Sloveni Salesiani, quorum hospitio usi sumus grati. Dominus Aloisius, unus ex eis, vitam resque gestas fidelissimi sacerdotis Andreae qui celeberrimo nomine Majcen ab omnibus vocatur nobis enarravit: iter 03Ille ab Slovenia oriundus primum trans mare regiones Sinarum attigisset, tum se contulisset in Vietnamiam et primus quidem omnium Salesianus munere divino illic esset functus, demum senectute confectus ad patriam rediisset ubi reliquam vitam dedisset precationibus usque ad illam diem qua Deus eum ad se vocavit. Maxime vero laudanda est nobis virtus, multas enim per gentes multaque per aequora tandem ad terras longinquas vectus nuntium caelestem attuluit Asianis, quorum consuetudinem cultusque probe novit, immo vero summo ac divino adminiculo fretus omni tempore ad fidem Christianam accommodavit. iter 07Deinde basilicam Mariae Auxiliatricis petivimus, in qua servatur venerabilis imago Mariae Virginis, cui religionis pietate adducti undique obviam solent prodire. Tertio quidem die, scilicet die Dominica, vetustissimam ecclesiam in monte sitam, sanctae Annae dicatam, visimus mane, tum in ecclesia Sanctae Mariae sacra sollemniter sunt libata.

Die Lunae post conventum operum Chromatii habitum laetissimus regressus est grex noster ad Urbem aeternam.

(Composuit Paulus)

 

iter 02  iter 08

  

 
 

Avvisi

  • Premio de Lubac - Borse del Governo francese
    26 Febbraio 2019

    Istituito dall’Ufficio culturale dell’Ambasciata di Francia presso la Santa Sede (servizio culturale) e l’Institut francais - Centre Saint-Louis (IFCSL), il premio de Lubac intende premiare l’eccellenza della ricerca universitaria effettuata presso le istituzioni accademiche pontificie a Roma. 

    Potranno candidarsi, entro il 28 giugno 2019, i neodottori che hanno discusso la propria tesi tra gennaio 2018 e giugno 2019, in un istituto pontificio romano.

    Per maggiori informazioni, leggere l'allegato.

  • Lingua Latina perennis
    15 Febbraio 2018
    Lectores humanissimi, inspicite, quaeso, hos nexos interretiales! Sunt duae symbolae linqua Anglica conscriptae, quae de lingua Latina semper viva numquam oblivioni data disserunt. Global Latinists et Living Language.
  • Annales MMXVI-MMXVII
    10 Novembre 2017
    Il nuovo libretto di Annales dell'anno accademico 2016-2017 è reperibile qui. Ringraziamo di cuore sig.ra Constance Cheung per il progetto grafico e impaginazione. Curiose legito!

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5