Viri studiosi non despiciunt adhibere quae nostra aetate sunt instructa ad colloquia serenda vel Latine vel de Lingua Latina.
Quapropter Facultatis moderatoribus, utentibus ratione q.d. vulgo Youtube, placuit instruere tramitem televisificum appellatum “Sermo Latinus, Sermo Ecclesiae”. Nuperrime prima est edita tenia. Quam si inspicias, audias Robertum Spatharo disserentem de vocabulo usurpato in Latinitate Liturgica q.e. antistes. Qua voce illustratur quid sit munus Episcoporum. Inspice ergo!
https://youtu.be/nJPG2bHOCwU