Est sodalitas virorum doctissimorum qui Latinitatem vivam strenue propugnant coluntque cui nomen est « Academia Latinitati fovendae ». Diebus XIII et XII ante Kal. Iun. apud Academiae Belgicae aedes in Urbe illi doctissimi convenerunt ut de argumento minime parvipendendo, scilicet de profugis, fusius et luculentius disceptarent. Inter oratores illustres annumerantur quidam magistri Facultatis nostrae qui in hanc Academiam soci cooptati sunt. Summa cum eloquentia Aloisius Miraglia, princeps peritorum Linguae Latinae, multos locos Litterarum antiquarum est commentatus. Etiam Robertus Spatharus nonnulla coram illo coetui eruditorum de argumento proposito dixit neque praetermisit quin de Litteris Christianis tractaret. Denique Maurus Pisini certiores fecit socios Academiae Latinitati fovendae de certamine Salesiano apud Facultatem nostram iam habito. Quod omnibus placuit. Si forte plura hac de Academia, eiusque proposito inceptisque novisse velis, evolvas, quaeso, quae in situ interretiali leguntur :
http://www.academialatinitatifovendae.org/Academialatinitatifovendae/ALF.html 
 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5