Die V mensis Maii anno iam elapso Remus Bracchi, praeclarus Facultatis professor, cum esset gravi morbo correptus, lamentantibus omnibus, vita est defunctus. Quem praeceptorem fuisse quidem peritissimum utriusque sermonis classici, eximium magistrum doctrinae quae Glottologia vocatur, neminem utique latet. Poeta facundus fuit et elegantior qui carminibus suis recitatis, praesertim inter pocula et lepidos risus, amicos delectaret et auditores. Sacerdos pius operam strenuam navavit quibusdam salesianis in albo beatorum adscribendis. Ergo Marcus Trizzino, qui magistri vestigiis mordicus insistit, Facultatis universae nomine, curat edendam collectionem symbolarum in tanti viri honorem c.t. “Il volto della Sfinge”. Ex aulis caelistibus Facultatis tuae sodalium memento, Reme dulcissime! Fatali die anniversario, Romae et Panormi Sacra, ordinaria et extraordinaria forma Romani Ritus, peragentur.
 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5